라틴어 문장 검색

certe tam multa non collegisset quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret is resisti non facile posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:6)
illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:7)
itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit - sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:7)
id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:2)
quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 33:4)
Ergo potius ea ratio nobis constabit, quod, fervor quemadmodum omnes res evocat et ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitudinem per calorem videmus, non minus aquae vapores a fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis impetus vehemens radiis trigoni forma porrectis insequentes stellas ad se perducit et ante currentes veluti refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se regredi in alterius trigoni signum [esse]. Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit in his fervoribus retentiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION